monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 47, 8
Daniel quoque in suis visionibus prophetice designat. Sancta siquidem Romana et apostolica Ecclesia hanc se fidem tenere et ipsis testatur indiculis, quae suis in cereis annuatim scribere solet, ubi tempus dominicae passionis in memoriam populis revocans, numerum annorum triginta semper et tribus annis minorem quam ab eius incarnatione Dionysius ponat, adnotat.